Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

CXLVII. A. Ch. 1322. Carolus R. II. Lukachio et Gregorio cle ge­nere Pech , insignium seruitiorum merito , possessia­nes Ibrany etc. nouae donationis titulo , metis , assi­gnatis, confirmat. Nonas Ianuarii s. I. Carolus, Dei gratia, Hungariae etc. Rex Vni­uersis Christi fidelibus, praesentibus pariter et fu­turis, salutem in omnium Saluatore. — Ad vni­uersorum proinde notitiam harum serie volumus peruenire; quod cum Magister Lukachius, filius .Gregorii de genere Pech, fidelis noster, ad no­stram accedens praesentiam, suaeque fidelitatis se­uitia nobis proponens, et declarans postulasset a nostra Maiestate quasdam possessiones sibi dari, et conferri perpetuo, quas Pater ipsius a multis temporibus pacifice possedisset, seruasset, nullo contradicente; videlicet Egyhazos Ibrany, Vb et Zoth vocatas cumduobus stagnis Falutaua et Opa­taua, ad eamdem Ibrany pertinentibus in comitatu de Zabolch, prope Titiam existentibus, quae idem Luchachius in diuersis nostris expeditionibus ex­hibuit et impendit, locis et temporibus opportu­tunis; licet ea exprimi nequeant suo modo: quae­dam tamen specialiora praesentibus duximus inse­renda: nam dum obsederamus Castrum Magh occupatum a progenitoribus nostris per regem Gailiae, de quo castro in regnum tyrannicae, et hostiles incessanter fiebant vastitates; idem Ma­gister Lukachius sub ipso castro, seu in oppugna­tione eiusdem, videntibus nobis viriliter diinicans lethale pertuiit vulnus : demum idem Magister Lu­kachius missus per nos vna cum Dosa , tunc Vai­uoda Transiluaniae, nunc autem Palatino dileeto et fideli nostro ad partes Transiluanas contra Ko-

Next

/
Thumbnails
Contents