Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Caroll, consortis sui, filio quondam Comitis Tho­mae, filii Pancratii, de genere Csanad, possessi­ones reginales Zebun et Yosod, in Comitatu Zath­mar donat, et per Conuentum S. Stephani pro­montorii Yaradiensis statui curat. Anno Domini MCCCXXI. Kerchelicli Hist. Eccl. Zagrah. p. 125. Haec tamen in Not. Prael. p. 231. Anno MCCCXXII. vltimo kalen. Iulii per manus Stephani Episcopi Vesprimiensis tradit peracta. Ex hac Elisabetha genitus Carolus hoc anno mortuus cst. Chr. Thur. I. II. C. XCII. cxxx. A. Ch. 1321. Thomas A. Episcopus Strigon. gratuita Co­mitis Petho seruitia fundo in villa Szalha donat» re­muneratur. Strigonii in Vigilia Epiphaniarum. Thomas , miseratione Diuina , Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, vniuersis Christi fidelibus , cum paterna benedi­ctione salutem in eo, qui est omnium vera salus. Iustis et piis petentium desideriis nos decet facilem praebere assensum, et ea quae a rationis trami­te non discordant, effectu prosequente adimplere. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie vo­lumus peruenire: quod cum Comes Petheu, no­bilis de Burfeuy, tempore, quo nos et Ecclesiano­stra Strigoniensis malignorum incursibus quassa­batur, et admodum fluctuabat • multa seruitia fi­delia et obsequia gratuita nobis et nostrae Eccle­siae memoratae impenderit; Nos igitur grata vi­cissitudine rependere et refundere quaedam pro eisdem cupientes , vnum fundum seu Lehynum vulgo dictum in nostra possessione Zalka vocata ab omnibus exactionibus liberum, et a quibusli-

Next

/
Thumbnails
Contents