Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

xcv. A. Ch. 1320. Idem Carolus congenerationales de GySr su­per exercitio iurium patronatus monasterii S. Iacobi de Silisio coram se concordasse perliibet. In Kisse­grad. Feria F. proxima post festum beatae Agath ae Virginis. Nos Carolus, Dei gratia, Rex Hungariae, nie­moriae commendantes significamus tenore praesen­tium quibus expedit vniuersis; quod Nobilibus viris, Magistris Petro et Nicolao, filiisDers ab vna parte et Nicolao, Conrardo , filiis Iacobi , filii Conrardi, proximis suis de eorumdem generatione , de gene­re Geor ex altera, coram nobis personaliter consi­tutis, propositum extitit per eosdem et rela­turn: quod licet super facto Iuris patronatus tota­lis monasterii Sancti Iacobi Apostoli deSelisio, iu­re haereditario vtramque partem communiter con­tingentis, inter ipsos iurgium et discordia extitis­set: tandem tamen probis viris amicabiliter com­ponentibus , inter se ipsos, sicut asserunt, perpe­tuo duratura ordinatione taliter concordassent: Quod si vnquam necessitate vrgente, debitum ali­quod, exactionem seu tallias super populos eius­dein monasterii exigere attentarent, ex tunc vtri­usque partis requisito consensu et voluntate ipsam exactionem facere tenebuntur. Saluo tamen con­sensu et mi*e ipsius Ecclesiae Abbatis pro tempore in eadem constituti, et conuentus; ita videlicet: quod pecunia exacta tripartita diuisione facta , quoad vnam partem filiis ipsius Magistri Ders ; quoad secundam filiis Iacobi praenotati, quoad tertiam ve­ro partem ipsi Ecclesiae seu Monasterio aequali di uisione ced^nte atque debente. Item Abbatem ad idem monasterium vtraque pars , abbatia ibi-

Next

/
Thumbnails
Contents