Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

Croacie, Rame , Seruie, Gallicie, Lodomerie , Cumanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fi­delibus tam presentibus quam futuris , presens scriptum inspecturis , salutem in eo, qui rcgibus dat salutem. Etsi regia Celsitudo cunctorum sibi fideliter famulantium precibus aures sue benigni­tatis debet aperire, illorum tamen desideriorum votis specialius et obnixius tenetur intendere, quos constantis fidelitatis opera, et constancie fidelis ob­sequia ceteris praetulerunt. Proinde ad vniuerso­rum noticiam harum serie litterarum volumus per­uenire. Quod Magister Endurl, fidelis aule no­stre iuuenis, et INicul frater eiusdem, filii Micha­elis, Paulus et Laurencius, filii Symonis, dilecti et fideles nostri, ad nostram accedentes presenci­am, et suarum fidelilatum seruicia nobis impensa proponentes et declarantes, tributum, quod in vil­Ja seu possessione ipsorum hereditaria Kwesd vocata, Comes S o^roniensis nomine regis exigere consueuit, et exigit ab antiquo, pro ipsorum fide­Jitatibus et seruiciis meritoriis eis dari et conferri perpetuo a nobis poslularunt. Nos igitur, qui ex debito Nobilitatis regie, que in Jjeneficiis fidelibus suis largiendis continuo increscere debet, et sin­gulorum nobis fideliter obsequencium merita di­ligenter pensare , et pensata digna retributione confouere debemus ; consideratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum meritis eorumdem, que ydem nobis in diuersis nostris et regni nostri negociis se et sua dubiis et variis fortune casibus, ac vni­uersas possessiones ipsorum pro obseruata fidelir­tale nobis et sancte nostre regie corone debita manibus infidelium nostrorum desolacioni, deua­stacioni et destruccioni submittendo, et exponen-

Next

/
Thumbnails
Contents