Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

apud Sanctum (Stephanum) deStrigonio, in octa­uis Sancti Michaelis Archangeli. Anno Domini Millesimo, trecentesimo , vicesimo. " Ex libro donationum regio. Heuenesi Tomo X. sub CC. p. 23-4. CVII. A. Ch. 1320. Capitulum B. Martini de Scepus super di­uisione villae Swinye, Comitatus Sdros , peracta te­statur X. hal. Martii. Capitulum Ecclesiae Sancti Martini de Scepus, Omnibus Christi fidelibus, praesentibus et futuris, ad quos praesens scriptum deuenerit, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum tam praesen­tium quam futurorum notitiam harum serie litte­rarum volumus peruenire: Quod Magister Nico­laus Touth , Petrus, Dominicus, et Merse, filii quondam Magistri Benedicti filii Merse coram jno­bis personaliter constituti , viuae vocis oraculo sunt confessi, quod haereditates, seu possessiones, quas in Districtu Comitatus Saros habere digno­scuntur iure haereditario, videlicet Villam Szvi­nje, et caeteras villas ad eandem pertinentes, proborum virorum arbitrio in quatuor partes in­ter se diuisissent tali dispositione mediante: Quod Iunior eorum Merse nominatus, partem quamcun­que adoptaret, acciperet, et haberet in perpetu­um possidendam pacifice et quiete, ipse primo quartam partem Villae Szvinye sibi elegit, vide­licet in platea, quae est sita ab Ecclesia Beatae Virginis Mariae circa partem Touth, prout post haecVillas Deletha, Razdoczany, villam Chabolth, villam Henrici, villae Bertholdi dimidiam partem. Item Toulh Petrus elegit sibi vitlae Szvinje quar -

Next

/
Thumbnails
Contents