Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

biles suo consilio et auxiiio nos promouit et soi licite procurauit, vt eligeremur; in regnumHun gariae manu suae et amicorum suorum potentiae introduxit. Ybi postquam in Alba regali, ipso Matthaeo maxime procurante, sacrosanctum et inclytum suscepimus diadema, intra eiusdem no­strae coronationis solemnia honorifice et decenter ante alios et prae aliis sua nobis exhibuit obse­quia, et ostendit, multis se rerum suarum pro honore nostro exponens sumtibus et expensis. Quibus obsequiosis eiusdem Mathaei meritis, tam commendabilibus et acceptis, retributionem di­gnam ac debitam impendere cupientes, vniuersa et singuia nostra, munitiones, et oppida, heredi­tates siue praedia, regalia et reginalia, quomodo­cunque per ipsum Matthaeum aquisita, vel quali­cunque nomine censeantur, quae hucusque tenuit et possedit, et quae modo possidet siue tenet, de nostra libera voluntate eidem Mattheo Palatino, et suis heredibus, ac heredum suorum successoribus, damus, conferimus et donamus, iure hereditario, perpetuo possidenda. Specialiter quoque Castrum et Comitatum de Trynchzinio, cum omnibus Ciui­tatibus, atque villis, theloneis, et vtilitatibus vni­uersis, sjiuis, pratis, agris cultis et incultis, aquis et aquarum decursibus, et piscationibus in eisdem, ac pertinentiis quibuscunque, ad idem Castrum et Comitatum spectantibus , dedimus , et donauimus, etiam de nostra libera voluntate, iure hereditario in perpetuum possidendum. Siquis vero his no­stris donationibus, quas eidem saepe dicto Mat­thaeo concessimus et contulimus, de benignitate regia et de gratia speciali, vellet ausu tenerario contraire, aut impedire eumdem Matthaeum vel

Next

/
Thumbnails
Contents