Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
/ sua liou minus quam pro ducentis marcis memoratis. Item aliam possessionem suam Mouruch vocatam similiter dixit dictus Comes Suur pro centum marcis fuisse obligatam latorum denariorum Yiennensium sub priori videlicet condicione. Quod si Comes Perlup ante mortuus fuerit, Comes Suur redimet pro centum marcis; e conuerso autem si Comes Suur morte fuerit praeoccupatus, Cognati ipsius Comitis Suur rediment eandem pro centum marcis memoratis. Vnde quia sepe dictus Perlup tempore occupacionis castri sui Nadasd-vocati, litteras nostras super huiusmodi obligacionibus confeclas amissas esse dicebat, in verbo predictorum testium easdem litteras in forma presenti duximus renouandas. Datum in festo beati Demetry Martyris. Anno Domini MCCCI. " Ex authentico transumto eiusdem Capituli anno 1312. emanato; vide intra. XV. A. Cli. 1301. Capilulum Albense in Transiluania de concambio inler Ladislaum Vaiuodam et Comitem JVicolaum , Jilium Dees etc. celebrato , altestatur Sexta feria proxima post festum Lucae Euang. Capitulum Ecclesiae Beati Michaelis Archangeli Transiluaniae, vniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, saiutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tam praesentium quam futurorum, harum serie volumus peruenire : Quod Ladislao , Waiuoda Transiluano , etComite de Zonuk, a parle vna ; et Comite Nicolao, filio Dees pro se et pro Paznano fratre suo ex altera, coram nobis personaliter constitutis, idem Ladislaus Yaiuoda et Nicolaus super quibusdam possessionibus suis , infra nominatis, concambium huiusmodi iuter se ipsos fecisse sunt confessi; di-