Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

et Magister Kilianus, Doelor Decretorum, Eccle­siae uostrae Canonicus, Arcliidiaconus de Fylegd, licet aeger corpore, sanus tamen mente, dum ad­huc in bona conualescentia esset, medietatem ter­rae suae emtitiae de Nagylak vocatae; a parte villae Koppan, quae estCapituli ecclesiae nostrae, adiacentem , cum omnibus vtilitatibus et pertinen­tiis suis legauerit et reliquerit Capitulo Ecclesiae nostrae praelibato coram nobis , ipso Magistro Ki­liano instanter nos petente, vt ordinationem suam huiusmodi, quam fecit inter viuos, ratificare , et ad perpetuam rei memoriam nostris dignaremur litteris confirmare. Nos ipsius salubribus petitioni­bus annuentes legatum, quod de praedicta medie­tate possessionis et villae Nagylak per praedictum Magistrum Kilianum ex bona deliberatione factum est, ratificamus et praesentibus confirmamus sigiili nostri munimine roborando. Dat. Albae in Octauis B. Michaelis Archangeli. Anno Domini MCCCI." Ex authographo Szeredav Epp. Trans. p. 55-6. XII. A. Ch. 1301. Capitulum Iaurinen. Petrum Mutari de Ci­li^entJial Comit. Sopron. septem li/iinos suos marcis 26. latorum Vierinen. antiquorum Michaeli de Nagy­Marton oppignorasse, teslatur. Festo Natiuitatis B. V. Nos Capitulum Iaurinensis Ecelesie memorie commendantes significamus, quibus expedit vni­uersis, quod Petrus, dictus Mutari de Cjlygen­tal de Comitatu Supruniensi, coram nobis per­sonaliter constitutus, septem lyhj nos suos in ea­dem villa Cylygental existentes , pro viginti sex mareis latorum viennensium antiquorum sibi , plenarie persolulis, a praesenli festo Natiuitatis

Next

/
Thumbnails
Contents