Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
districtu in parte et in toto dandi, donandi, vendendi, pennutandi, obligandi, transferendi et alienandi, in locum et in quamlibet personam, cuiuscunque conditionis, status honorisue existat, secundum quod suae placuerit voluntati , omne ius nostrum dantes ei integre et sine diminutione, pure simpliciter et absolute ; nihil iuris in praedictis nobis nostrisque successoribus reseruantes. Damus etiam ei ac suis successoribus omnimodam potestatem, licentiam , facultatem, locandi praedictum districtum iure Teutonico, Gallico, vel quodcunque aliud duxerit eligendum, et etiam si voluerit, infeudandum , ipsum , successores eius, iobbagiones, incolas, habitatores, colonos praedicti castri et sui districtus cum pertinentiis suis ab omnibus Palatinis, Castellanis, iudicibus, odicialibus , exactionibus ordinariis, solutionibus reddendis absolutos, liberos , et immunes regni nostri Hungariae et penitus exemtos. Ita, quod praefati lobbagiones, coloni, et habitatores dicti districtus, castri , et dominii, in omni causa, coram nullo alio Iudice, nisi coram praefato Episcopo, successoribus eius, etludicibus eorumdern te-nebuntur de se se querulantibus respondere. Actum Budae i n d o m o D o m i n i r e g i s, praesentibus venerabili Patre Nicolao, Episcopo Bos, niensi , Dominico Magistro Ianitorum, Magistro Demetrio, nostris fidelibus et aliis quam pluribus fide dignis. Anno Domini Millesimo trecentesimo primo, sexto Calendas Octobris. In cuius rei testimonium et perpetuam euidentiam, praesentes fecimus sigilli nostri munimine roborari; secretum annulum nostrum eidem apprimentes per manus Episcopi Bosniensis; facientcs et appendi prac-