Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

sigillis Domini Nicolai Abbatis Scotorum in Yien­na, adque Domini — Praepositi Posoni­ensis firmiter roboratam. Datum in Posonio Anno Domini MCCCXI. in die Beati Iacobi Apostoli. Nota. Sigillum oblongum de membrana peadens vi­ridi cerae impressum est Nicolai Abbatis Scotorum Vien­nens. SigilJum ac Nomen Praepositi Posonien. deest , quin nec appensum nec expressuin fuit. Georgius Gyu­rikouits. * * * A. Ch. 1311. Fundationales Conventus Monasterii S. Cru­cis in Austria super Capella S. Catliarinae Posonii in platea S. Michaelis in Domo Conuentuali erecta. Quia facta sapientum semper debent matura consilia praeuenire : Nos Frater Ioannes dictus Abbas, totusque Conuentus Monasterii S. Crucis Cisterciensium Ordinis Patauiensis Dioecesis con­stare volumus praesentibus, quibus expedit vni­uersis, quod Frater Franciscus nostri Ordinis Mo­nachus de Columba, Capellanus Commensalis Ke­uerendi Domini Gentilis, Cardinalis, Apostolicae Sedis Legati, Capellam erexit, atque consecrari fecit cum suis expensis, nostro tamen adminiculo aliquali in area curiae nostrae in Posonio, quam Capellam intendit dotare rebus, quae habet vel in posterum habebit sua voluntate, ipsamque nobis sine omni exceptione, ac nostro Monasterio libere assignauit. Nos itaque pro tanto beneficio ipsum semper, et suos viuos siue mortuos prosequemur omni gratia et fauore, ipsamque Capellam inofli­ciabimus, sicut consueuit fieri in Vienna, et in aliis Curiis nostri Ordinis, atque Domus, admissa tamen specialia nos volumus obligare; Ipsius au­tem Fratris Francisci admonitionis nunquam eri­mus immemores atque aliorum fundatorum Ca­pellae supradictae, nec non Domini Cardinalis

Next

/
Thumbnails
Contents