Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

quod si per aliquem Principem Dominum, vel Praelatum, seu etiam per quempiam nobilem ali­qua donatio fuerit facta vel celebrata, ad nullum alium, quam ad ipsam pertineat Ecclesiam, iuris ordine feliciter obseruato. Sane etiam hoc idem Iudex et Ciues tacto Sacrosancto Evan«eIio, et vi­. . O ' uifico dominicae Crucis ligno iureiurandopromise­runt et se firmiter obligarunt, quod eundem Sa­cerdotem in suis excessibus, nec consanquinitatis, aflinitatis , carnalitatis prece vel precio palam vel occulte fouebunt contraDeum et iustitiam, sed vna nobiscum ad eius correptionem astabunt toto co­namine, toto posse. ln cuius rei testimonium et perpetue firmitatem nostris sigillis, et sigillo ci­uium de Posonio praesentes sunt firmiter commu­nitae. Datum feria sexta proxima ante Domi­nicam inuocauit. Anno Domini MCCCII. N o t a. Sigilla tria dependentia sunt: 1) Ciuitatis Posonien­sis, de rubris sericeis filis pendens, lnsigne , quo ho­diedum Ciuitas vtitur , praesefert cum perigraphe tali: S 1 G I L L V M CIVIUM JN PRESPURGH­2) In medio pendet de fdis sericeis violacei coloris, sigil­lum Praepositi Posoniensis oblongum, angelum ex­pansis manibus , et alis repraesentans. 3) Capituli Po­soniensis de fdis sericeis viridis coloris pendens cum epigraphe SIGILLVM ECCLESIE SALVA­TORIS POSO, f Ex autogi-apho membranaceo transumsit atcjue com­municauit Georgius Gyurikovits, * * * A, Ch, 1307. Emptionales Conventus Sanctae Crucis in Austria Ordinis Cister. super Domo Posonii in Pla­tea S, Michaelis a Petro Canonico Pbscniensi empta. Cum ea, quae fiunt in tempore, et perpetua debent esse, scriptis sint et testibus confirmanda : sicque transmitti ad notitiam posterorum: Nos Fra­ter G, dictus Abbas, totusque Conuentus Mona-

Next

/
Thumbnails
Contents