Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
charissimi 111 Christo filii nostri Caroli, Siciliae regis illustris, per dilectum filium Strigoniensem electum, et administratorem auctoritate nostra in spiritualibus et temporalibus Strigoniensis Ecclesiae constitutum, i n eiusdem regniHungariae Regem fuisset antea coronatus. Ad haec nolumus te latere; aut in dubium reuoca ri, quod memoratum Vngariae regnum sacrosanctae Romanae Eeclesiae a beato Stephano, primo Re.ge VngariaeChristiano, cum omni eius iure ac potestate, deuoteoblatum fuit et traditum reuerenter: qui etiam ad ipsius regni solium noluit auctoritate propria sublimari, sciens quod nemo sibi sumere debet honorem, nisi, qui vocatur a Deo; et ideo non a quolibet, sed a Vicario Iesu Christi et successore Petri assumsit regium diadema. Fuerat quidem diuinitus reuelatum , quod ei primum in gente Vngariae corona debebatur et regnum ; sicut haec plenius documenta, quae seruantur in archiuis memorataeEccIesiae Romanae, testantur, et ad ipsius Archiepiscopi potuerunt notitiam peruenisse. Vnde cum supradictus archiepiscopus culpabilior fuerit ex hac parte, est amplius puniendus. Nolentes igitur huiusmodi audaciam excessus et insaniam dicti Archi-Episcopi, sicuti nec debemus, sub dissimulatione transire , quamuis adeo sint no torii, quod nulla possunt tergiuersatione celari, vt tamen sibi, si quam forsan habet, defensio relinquatur, quae ipsum et si non excusaret a toto, saltem excusaret a tanto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus per te, vel per alium, seu alios praefatum Archi-Episcopum Colocensem sub poena priuationis et depositionis