Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

nia ac Sicilia filiis regis aquirenda plus quain in Hungaria aequis legibus, scien­tiis, artibus, ac cominerciis informanda laboratum. li, quorum virtuti salus Regis contra Woyuodam Bazaradum debebatur, terris, ac honoribus vltra etiam modum cumulati fuerant; quos inter filii Simeonis de Nagy­Marton, C. Paulus Iudex Curiae Regiae, ac Laurentius,Comes Zarandiensis praecipui. Litteris Andreae III. antiquatis nihil inconsultius: nam et decretorum anni 1291. quibus resp. in melius instituta, vigor est amissus, et in fortunarum, quas merue­rant, periculum coniecti plurimi. Hinc nouum regis vitae discrimen. Metu hoc perculsus, et oblata ab ipsa aula, vt videtur, ansa furens Felicianus de Zah, in suburbio Wissegradiensi, iugu­lum Regis ac Reginae petiit. Ladislaus quo­que , Margarethae Pater, ad insidias vitae Maiestatum struendas prolapsus est. Detestandumfacinus inambobus, proxi­mis tertiam vsque generationem imma­niter trucidatis; in ipsum adeo iner­mem sexum sequiorem saeuiendo, non tam ex lege vindicatum, quam vltum fuit. *) *) ,,Felicianus cum filio interemtus, per canes, quorum in­sania fuerat infectus, — ad plenum exstitit extermi­nium deuoratus. " Vide Dipl. anni 1341.

Next

/
Thumbnails
Contents