Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

ori plenius est expressura super hoe emanato, quae \illa, seu possessio ante suam natiuitatem carebat propria locatione, et fundatione, sed post locatio­nem eius, et fundationem nomine proprio ab im­positoribus Kohak nunc est baptisata, seu vocitata, et eadem possessio cum suis vtilitatibus et perti­nentiis ab Ioseph modo supradicto translata, sic suis metis, et terminis ab aliis terminis ad ipsam terminantibus, et vicinantibus separata fore fertur, et distincta. — — Datum feria 5. ante Festum Galli Confessoris. Anno Domini 1515. Wagner Dipl. Saros. p. 322. sq. cccv. A. Ch. 1315. Eiusdem. Capituli Scepusiensis super concor­dia inter Comitem Gerlachum , ac populos de villa Sloh coram se inita testimoniales. In vigilia S. Bar­tholomaei. Capitulum Ecclesiae S. Martini de Scepus, omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, quibus praesentes ostenduntur , salutem in omnium salutis largitore. Quoniam ea, quae in tempore aguntur, vacillant facile , nisi litterarum praesidio et fidelium testium adminiculo in statum solidum. redigantur. Proinde ad vniuersorum no­tiam harum serie volumus peruenire : Quod cum inter Comitera Gerlacum, Ioannem, Henczraan­num et ceteros heredes suos, loannem et Marsi­lium, filios cuiusdam Menhardi, et filios suos ab vna parte, et inter populos de villa Slook ab al­tera parte, sub metis sjluestris villae Menhardi, et limitibus eiusdem villaeSlouk contentionis ma­teria oriretur ; iidem ex vtraque parte coram no­bis ad talem vnionis concordiam deuenerunt

Next

/
Thumbnails
Contents