Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
infra octauas praemissi Sancti Martini, Ecclesiae eidem B. Martini soluere annis singulis tenebuntur; cessantes tamen a Diuinis, si non fecerint; donec haec eadem marca fuerit persoluta. In cuius rei testimonium, sigilium nostrum apponi fecimus huic scripto. Nec hoc quidem praetermittendum volumus , vt si quando villas, praeter praefatas duas, eosdem fratres in posterum habere contigerit, iam saepius notatus Magister Paulus Praepositus cum suis successoribus , ius in eisdem pienissiinum obtinebit. Datum XV. kalen. Maji Anno Domini MCCCXV. " Ex autograplio. Kaprinai sub B. Tom. Llil. p. 204-5. Wagner An. Scep. P. I. p. 402. CCCIIL At Cli. 1315. Capitulum T~aradiense donationales iuris patronatus super Ecclesia S. Spiritus, Dienus Comitis » super Jluuium Chrisium, familiae Comitis Onth concessas, transcribit. In Dominica Circumdederunt. Nos Capitulum Ecelesiae Varadiensis tenore praesentium siguificamus , quibus expedit, vniuersis, quod Onth et Leel Magistri pro se, et pro fratribus ac cognatis eorum ad nostram personaliter accedentes praesentiam dixerunt: quod cum propter varia viarum discrimina, et alios forsitan inopinatos euentus^ qui propter praesentis temporis turbines pluribus contigerunt , et possunt contingere, priuilegia sua, seu instrumenta eorumdern ad causarum probationes , seu iustitiae ostensionem vereantur seu timeant efferre , vel transmittere; instantissime nos postuiarunt, quatenus quoddam priuiiegium Emerici , regis Hungariae , felicis recordationis