Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

CCXCVIII. Ch. 1315. Capitulum Varadiense possessiones nonnullas per Comitem Reynoldum Capitulo Kcclesiae Transyl­uanae mortis causa donatas attestatur. s. I. et d. Capitulum Ecclesiae Varadiensis ad vniuersorum notitiam volumus peruenire, quod Nobilis vir Comes Renoldus, filius Ioannis de genere Kukenefeindl (Kukenefewld ) coram nobis personaliter constitutus, religiose cogitans terrena coelestibus, temporaliaque spiritualibus commutare, volensque Christum sibi constituere heredem, quasdam villas suas in districtu posses­sionum suarum , in partibus Transiiuanis existen­tium constitutas , videlicet Aknay, Kumloud, et Nulas vocatas cum omnibus vtilitatibus suis sub signis, metis ac distinctionibus cultas, et si­gnatas ab antiquo donasse, dedisse, reliquisse, ac legasse est confessus, et coram nobis viua voce, sana mente, spontaneaque voluntate donauit, re­liquit, ac legauit honorabili Capitulo EccJesiae Transiluanae perpetuo iure donationis possidendas; tali conditione interiecta, vt vsque ad vitam eius­dem comitis Renoldi idem easdem villas possidebit pleno iure: cum autem vocante Domi­no de hac vita migrauerit, villae praenotatae ad Capitulum Ecclesiae Transiluanae praedictae sine difficultate et contradictione cuiuslibet non obstan­te, deuoluantur pleno iure, et ipsum Capitulum iuue haereditario , tanquam haeres verus constitu­tus, in proprietatem et possessionem introducan­tur earumdem. In cuius rei etc ad instantiam et. petitionem praedicti Comitis Renoldi, discretorum­ve virorum Magistrorum Ioannis Albensis, et Be-

Next

/
Thumbnails
Contents