Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

Dominus Archiepiscopus misit Venetias pro ap­paramentis. Verum et nuncius, non inuentis ta­libus rebus, quas Archiepiscopus volebat, pecu­niam restituit, aliquid pro se de ipsa pecunia ex­pendendo. Cui pecuniae addendo vsque ad centum viginti libras paruorum Venetorum, per Micham, filium Gerdi, suum Capellanum, misit Romam ad redimenda priuilegia valde gratiosa, quae Dominus Benedictus Papa ad maximam instantiam Domini Archiepiscopi pro vtilitate maxima concessit Ec­clesiae Spalaten.: qui Presbiter malo spiritu du­ctus aufugit cum ipsa pecunia, nec reuersus ad Spa­latum toto tempore vitae suae, cum tamen Spala­tensis fuisset; non est ergo propter hanc causam excommunicatus, quia dicta pecunia fuitmissa pro vtiiitate Ecclesiae. Item dicitur: quod accepit Do­minus Archi-episcopus quoddam priuilegium de Ecclesia, datum per regem Vngariae pro vtilitate Ecclesiae et CiuitatisSpalaten. quod non est verum: quia idem Dominus Archiepiscopus plus intendit ad promotionem status Ecclesiae et Ciuitatis, quam ad diminulionem; quod patet in his, quia ipse cum magnis fatigationibus recuperauit possessiones subscriptas ab eis tempore praedecessorum suorum, scilicet praedium de Stolech; item prae­dium de Cinina; item terrain de Monte Grasso, item praedium de Sacnina; itein praedium de La­bena .— — possessioues reperit per certa scripta, quae sunt donationes regum antiquorum. Vnde non est verisimile, quod ipse alienauit aliquod pri­uilegium Ecclesiae. Item dicitur Dominus Archi-episcopus vnum priuilegium de monasterio S. Benedicti datum per Dominum Gentilem Lega­tum in fauorem ipsius monasterii; super hoc dicit

Next

/
Thumbnails
Contents