Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
ram Capituli dare in festo Sancti Regis Stephani annis singulis teneantur, et ex culturis, quas laboribus suis propriis, vel eorum rustici fecerint, ad duas partes marturinarum Rusticorum suorum in eadem insula manentium Capitulo dare, et soluere teneantur. Insuper Ecclesia Sancti Iacobi Episcopum Zagrabien. et Capitulum recognoscere debeat pro patronis ; quae conditiones et modi a sexaginta annis vel supra vsque hodie per monachos sunt seruati. Cum igilur in littera, quae confirmari petitur, nihil e praedictis iuribus sit expressum, non videtur confirmanda, sed infirmanda; licet ante in hac disceptatione praedictus Abbas et Capitulum fuerint aliquamdiu immorati, ad vltimum tamen Abbas et Monachi consenserunt, vt tres marcas thuris praedietas, ratione illius insulae debitas, non monialibus, sed ipsimet Capitulo dare debeant annuatim , quamuis ipsam insu]am ad vsuui Monialium conuerterint, vel conuertant, Monialibus vero cetera honoraria, seu debita insulae supportabuut, videlicet decimas de cultura propria et super Rusticorum suorum, ac duas partes marturinarum de suis Rusticis prouenientium, annuatiin soluent Capitulo, prout vsque hodie obseruatum extitit per Monachos et solutum. Ius etiam Patronatus in Ecclesia S. Iacobi apud Ecclesiam Zagrabiensem remanebit pacificuin et quietum. ln cuius rei memoriam peaesentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabiae in festo S. Michaelis. Anno Domiiii MCCCXV." Aj)ucl Parlat. Tom. V. p. 403. Kerchelich eumdem Augustiuum a vindicatis aliis etiam Ecclesiae iui^bus •' laudat in haec verha: ,, Capituli quoque hona a Petro Neprett coram Stephauo Bano, de dalo Selin 31. De-