Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
stri, pro testimonio ad praemissa exequenda; demum idem homo vester et noster ad nos reuersi dixerunt requisiti: quod idem homo vester conuocatis commetaneis et vicinis ipsius terre, et eisdem requisitis, earndem vacuam et in bona quantitate syluas et terras arabiles in se continentem , vestreque collationi pertinentem inuenissent, et eidem Paulo statuissent, nullo penitus contradictore existente. Mete autem ipsius terre , sicut idem liomo vester et noster nobis retulerunt, hoc ordine distinguuntur: Prima meta incipit a parte orientali, super fluuium Lazpotoka, qui cadit in fluuium Naaspotoka, vbi separat eamdem a metis populorum de Ordo ; et super eamdem Naaspotoka ascendit et transit ipsum fluuium , et cadit in viam Okoli; quae vadit et cadit in fluuium Zvyne , et tendit vsque ad caput ipsius fluuii, ad occidentem, deinde tendit ad aquilonem ; inde procedit circa latus montis Tatra , et vadit iterum ad orientern ad primam melam, ad caput Lazpotoka, et ibi terminatur. Datum in Crastino Circutncisionis Domini. Anno MCCCXV. Haec Vestre Serenitati duxirnus rescribenda, quum sic recepimus in mandatis. Nos itaque consideratis fidelitatatibus et seruiciorum meritis Pauli supradicti, que nobis in diuersis nostris arduis negociis fideliter exhibuit et impendit; predictam terram Naasfeu vocatam, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis vniuersis, sub distinctione metarum praedictarum , predicto Paulo, et per eum suis fratribus , videlicet filiis Andree supradicti, et per ipsos eorum heredibus, heredumque successoribus dedimus, donauimus, et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pos-