Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
nissimam quoque de tuis meritis fidueiam obtinentes, licet apud sedem Apostolicam ex eminentia tui consilii valde necessarius liabearis, nosque inuiti quodammodo tanti viri praesentia careinus; tamen propter vrgentem et ineuitabiiem necessitatem dicti regni, cui speramus jn praedictis per tuam industriam circumspectam, illo tibi auxiliante, qui potest salubriter consuli et vtiliter subvenire; te ad praefatum regnum, commisso tibi plenae legationis officio in eodem regno , et in Poloniae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae , Lodomeriae , Galliciae, et Cumaniae partibus illi conterminis, vt in eis euellas, et destruas, dissipes et disperdas, aedifices et plantes et statuas in nomine Domini, sicut videris expedire; de fratrum nastrorum consilio tanquam pacis Angelum destinamus: iniuncto tibi nihilominus, vt in regno ipso inter eiusdem regni personas, nec non tam ibidem, quam in prouinciis memoratis inter ecclesiasticos et mundanos viros et vniuersos alios, cuiuscunque conditionis, praeeminentiae, siue status agas, et tractes, quae ad cultum Dei et praedictae sedis honorem, obseryantiam ecclesiasticae sanctionis, redinte^rationem ecclesiasticae libertatis, robur prosperi status regni et prouinciarum praedictarum , honestatis cultum , reformationem pacis, releualionem pauperum ac anirnarum salutem et tranquillitatem corporum pertinebunt. El vt circa legationis officiuin, quod in eodem regno V ngariae tibi duximus committendum, eo possis prosperari facilius, quo solilis Legatorum, qui inissi de latere mare transeunt, adornatus insigoiis, personam nostram quodommodo praesentabis; de speciali gratia apostolica tibi aucloritate concedi-