Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
cium, quam futurorum noticiain harum serie volumus peruenire: quod accedens ad nostram presenciam Comes Ioannes, filius Geubul de Beztercze , fidelis noster exhibuit et reportauit nobis lilteras nostras patentes, s i g i 11 o n o s t r o c r uciato consignatas , super donacione cuiusdam possessionis Pettendorf vocate, olim sibi per nos facla confectas , petens a nobis cum instancia , vt sicut sibi in eisdem litteris nostris, vt cum ad nos reportate fuerhit , nostro priuilegio ipsas confirmare dignaremur , eidein promiseramus; ipsam. donacionem ratam habere , easdemque litteras in formam priuilegii nostri redigere dignaremur ; quarum tenor talis est (v. ad an. 1511. ) Nos igitur attendentes, quod ea, quae rite et legitirae donata et collata a Princpibus fuerint, in perpetuum deberent perdurare; eiusdem Comitis loannis, fidelis nostri, iustis precibus inclinati , ipsas litteras nostras in forraam priuilegii nostri redigi fecimus, sine praeiudicio iuris alieni, ipsam donacionem prius per nos sibi factain ratificantes et confirraantes. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem , praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri loannis, Praepositi Ecclesiae Albensis, aule nostre Vice-Cahcellarii, et Archidiaconi de Kwkwllew, dilecti et fidelis nostri. Anno ab Incarnatione Domini MCCCXIV. Regni autem nostri snniliter decimo quarto. " Ex originali cruit Dan. Cornides. Totno II. p. 40.