Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
CCXXXVI. A. Ch. 1313. Carolus R. H. Mag. Thomae Castellano de Lublo in praemium fidelitatis praeclarae castrum Hollokeo Comitcitus Neograd. confert VIII. lcal. Maii. s. I. Karolus, Deigratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Proinde ad vniuersorum notitiam liarum serie volumusperuenire: quod Nobilis vir Magister Tliomas, filius Farkassi, dilectus noster et ficfelis, Castellanus de Lyblov, ad nostram accedens praesentiam, et suae fidelitatis seruitia, nobis ab olim magno diligentiae studio impensa, declarans, quoddam castrum Mykus, filii Petri, infidelis nostri, et ex eo collationi nostrae pertinens, Holoukw vocatum in Comitatu Neogradiensi existens, cum possessionibus suis et pertinentiis vniuersis, pro fidelibus suis seruitiis a nobis perpetuo sibi dari et conferri postulauit. Nos igitur ad haec proposita intuitum nostrae considerationis subleuantes, et fidelitates, fideliumque seruitorum merita ipsius Magistri Tliomae considerantes, quae cum sedula sollicitudine sue personae nobis et sacrae nostrae regiae coronae exhibuit et impendit, et generaliter ad omnia aduersa se pro viribus viriliter opponens et sua exponens , fidelitatis seruitia laude digna, extitit prosecutus; quae speciali declaratione sermonum, pauca de pluribus , praesentibus duximus annotanda. Quia cum diuina annuente Clementia ad serenissimum culmen regiminis Hungarici accessissemus gubernandum, ipse Magister Thomas mox nobis adhaerens, et continue ahsque interpolatione lateri nostro assistens, ex multis in-