Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

Petrus filius Andreae, Cltank , filius Lede, et Bu­dun, filius Mark, de genere Thekele, Castrum Sa­ros, quod pro Matthaeo Trenchiniensi propugna­bant, traduntRegi Carolo. Anno Domini MCCCXII. Apud Wagner Dipl. Saros. P. 52. ccxxv. A. Ch. 1312. MicKael, Comes noui Castri, inquisitionales de Bekeu , filio loannis , per filios Benedicti ac Nico­lai in publica via occiso , edit. Sabbatho proximo ante festum cvnuersionis S. Pauli. s. I. Nos Magister Michael, Comes noui Castri, da­mus pro memoria. Quod Mag. Ricolphus, filius Ri­coIphi,etIohannes, filiuslohannis de genere Thekule, ad nostrain accedentes praesentiam nobis protestantur querulando: quod Nicolaus et Petrus , dictus Tot, filii Benedicti, ac Petrus, filius Iacobi, dicti Leri­gen, Beken filium loannis memorati in libera via sua , et in possessione eiusdem Magistri Ilicolphi, Zalokmezeje vocata, sine culpa sua occidissent, et res triginta marcas valentes, ab eodein recepissent; et petierunt a nobis, vt ad sciendam , et inquiren­dum rei veritatem nostrum mitteremus hominem fide dignum. Nos vero, vt tenemur, nostrum mi­simus hominem idoneum, qui inquisita et scila omni veritate a vicinis, et commetaneis eorumdem ad nos reuersus dixit: quod filii Benedicti memo­rati, et Petrus , filius Nicolai, Beken, filium Io­hannis, in libera via sua occidissent sine culpa et res triginta marcas valentes ab eodem recepissent. Datum Sabbatho proximo ante festum conuersionis Sancti Pauli. Anno Domini Millesimo tercentesi­mo duodecimo." Ex autographo Colleet. Szechenyi Tpnio. IV. nr.o. XV.

Next

/
Thumbnails
Contents