Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

am tanlae malignitatis potentiain ampliaret in prae­tactae armationis et machinationis efFectum , cum ipso qualicunque satisfactione super his oblata , ad pacis concordiam venire, et cum eodem Matthaeo vna cum fratribus suis de Ca])itulo decreuissent , vt licet idem Matthaeus eumdem Yenerabilem Pa­trem , Ecclesiam suam, et fratres suos de Capitu­lo per hostilem persecutionem damnificauerit in valore quindecim millium marcarum et vltra , ex­ceptis destruclionibus euidentibus possessionum , et villarum eorumdem , ad singula animalia maio­ra quadraginta denarios, et ad pecudes viginti, ad singulos vero puerulos Iobbagionum suoruin sin­gulos quatuor denarios ponendo et exigendo, quod inauditum genus exactionis esse perhibetur , nec pro emenda tantae damnificalionis plus offerat, quam quingentas marcas A iennenses. Idem Vene­rabilis Pater et Capitulum Ecclesiae suae timentes eumdem Matthaeum ad peiora laborantem, vt est praedictum, et Ecclesiae Strigoniensi totalem sub­uersionem, si emendam huiusmodi recusarent ac­ceptandam , sibi totum damnificationis residuum remittere cogerentur ; et inter haec acta retrusi coram nobis, iidem Yenerabilis pater et Capitu­lum Ecclesiae suae protestari curauerunt, quod si compositio inter eos tractata processerit, et emen­dam ipsam acceptarent, et residuum praedictae damnificationis remitterent, soium propter tantum metum hoc facerent, qui posset in omnem con­stantem cadere; ne ex huiusmodi acceptatione et remissione propter metum huiusmodi subsecutis et subsecuturis, vllum eisdem et Ecclesiae ipso­rum praeiudicium generetur, quo minus in tempo­re suo contra dictum Matthaeum possint actionein 50 *

Next

/
Thumbnails
Contents