Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)

et Ecclesiam suam damuificasset plusquam in du­centis marcis. Quae omnia praedictus Magister Thomas eumdem Dominum suum Archiepiscopum, et Capitulum Ecclesiae suae, loco et tempore di­cit prosequi velle , el comprobaturos. In cuius protestationis testimonium praesentes a nobis in­stanter petiit sibi dari , et quia nemini in suo iure deesse debemus, ad instantiam eiusdem praesentes litteras nostro sigillo communitas duximus conce­dendas. Datum in Dominica Iudica. Anno Domini M.CCC.XII. f t E tabulario Primatiali. Heuenesi Tomo LXI. sub R. p. 281—2. ccxv. A. Ch. 1312. Capitulum Iaurinense Thomam A. Episco­pum Strigonien. pro damnis grauibus per Matliaeum de Trenchin illatis , e metu , in grauem etiam virum cadente , exilem acceptasse emendam, protestatum fu~ isse , testatur. Feria Fl. post Dominicam Laetare. Nos Capitulum lauriensis Ecclesiae. Yniuersis quibus expedit, praesentium significamus per te ­norem: quod Yenerabilis Pater, Dominus Thomas, Dei gratia Archiepiscopus Strigonien. eiusdemque loci Comes perpetuus, per discretum yirum Ma­gistrum Thomam, Capellarium suum , suo et Ec­clesiae suae, et totius Capituli Strigoniensis nomi­ne coram nobis comparentem , nobis significare curauit, protestando, quod pridem Matthaeus de Trenchjnio in eum , suosque famulos et sequaces per venerabilem Patrem Dominum Gentilem, Dei gratia, tituli S. Martini in montibus Presbiterum Cardinalem, et Apostolicae Sedis legatum , inter cetera sub forma certi processus excommunicatio­nis sententia promulgata, venenum sui furoris, ex Tom. VIII. Vol. I. 50

Next

/
Thumbnails
Contents