Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
fortitudo, ad propulsandas nostri Redemtoris iniurias et liostes eiusdem fidei conterendos, quanto ipsorum potentia in opulentioribus facultatibus augmentata, onera, quae prosecutionis tanti negotii necessitas exigit, leuius et faeilius poterunt supportare; et propterea non indigne vigiies redditi, studiisque sollicitis excitati, vt ad sui status augmentum opem, et operam impendamus; eodem sacro approbante concilio, ipsam domum militiae templi, caeterasque doinos , ecclesias , capellas, oratoria, Ciuitates, castra, villas, terras, grangias et loca, possessiones , iurisdictiones, redditus, atque iura , omniaque alia bona immobilia et mobilia, vel se mouentia, cum omnibus membris, iuribus et pertinentiis suis, vltra et citra mare, ac in vniuersis, et quibuslibet mundi partibusconsistentia , quae ipse ordo, et dicti magister et fratres ipsiusordinismilitiaeTempli, tempore, quo ipse Magister et nonnulli ex eisdein fratribus militiae Templi, in regno Franciae communiter capti sunt, videlicet anno Domini millesinio, trecentesi mo octauo, mense Octobri, per se, vel quoscunque alios habebant, tenebant, et possidebant, vel ad eosdem domum et ordinem militiae Templi , et dictos Magistrum et fratres ipsius ordinis miiitiae Templi quomodolibet pertinebant ; nec non nomina, actiones , iura, quae praedicto tempore captionis ipsorum, eiusdem domui ordini vel personis ipsius ordinis mililiae Templi , quocunque modo competebant, vel competere poterant, contra quoscunque, cuiuscumque dignitatis, status, vel conditionis existerent, cum omnibus priuilegiis, indulgentiis , immunitatibus et libertatibus, quibus praefati Magister et fratres dictorum domus et ordinis mili->