Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
esset enarrare, et praesentibus inseri taediosum. Licet igitur idem Magister RikolfFus pro praemissis seruitiis suis memoratis multo plura habere mereatur, tamen ad praesens in ct. mpensationem seruitiorum suorum nominatorum, quasdam possessiones Sj monis, et Lang, filiorum Detrici, Stephani, Beke, et Herbordi, filiorum Herbordi, Joannis, Mikou, et Nicolai, filiorum Detk, ac Bfasii filii Dethbori, Nobilium de Kich , quia iidem in nostro contlictu una cum filiis Omodei, Dominis eorum, contra nos tanquam nostri infideles venerant, portiones eorum in Tarko et Vorosalma vocatas, et portionem Valentini filii Bogislov , ac Budun, filii Marck , et ad eadem pertinentes inter Sarus, et Scepus, adjacentes, auferendo ab eisdem propter infideiitates praemissas, praefato Magistro Ricolffo, et per eum suis haeredibus , haeredumque suorum successoribus, e consensu etvoluntate Praelatorum et Baronum nostrorum sub iisdem metis, et terminis, quibus dictae possessiones per praefatam cognationem de Kych possessae exstiterant, dedimus, donauimus , et contulimus iure perpetuo et irreuocabiiiter possidendas, tenendas, et habendas. Dicimus tamen, quod quicunque dictae cognationis iterato gratiam nostram obtinuerit, et nos eisdem possessiones eorum auferre intendamus, ab eodem non valeamus, nisi aequivalentem possessionem reddamus Magistro Ricoiffo memorato. In cuius rei memoriam, et perpetuam firmitatem praesentes concessimus Literas nostras priuilegiales dicto Magistro Rikolffo, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Discreti viri Magistri Joannis , Praepositi Albensis Ecclesiae, Aulae nostrae Vice-