Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
'ccvr. A. Ch. 1313. Idem Carolus , filios Miclutelis , fdii Vbul , in possessiones suas repositos , per Potentes denuo eiectos , defensandos a se edicit. Budae Dominica proxima post festum 0 0. Sanctorum. NosKarolus, Dei gratia, Rex Hungarie, memorie commendantes presencium per tenorem significamus, quibus expedit vinuersis, quod cum Stephano , Ladislao et Mjchaeli, Magistris, fil llS Michaelis Comitis, Nobilibus de Semjen, dilectis nostris et fidelibus quasdam possessiones eorum hereditarias Semyen, Nopkur, villam Sancti Mychaelis, ac Tuuch nuncupatas, iusticia ipsoruin exigente, ex gracia regali speciali,. de consilio Praelatorum nostrorum et Baronum , ceterorumque Nobiiium regninostri, nobis fidelium, liabita deliberacione diligenti cum eisdem, reddidissemus et restituissemus; nunc per quosdam Potentes contra riostram voluntatem possessiones predicte ab iisdem recipiuntur et vsurpantur, et ab eisdem expulsi existuut. Vnde per quoscunque predicta committuntur contra nostram ordinacionem et statutionem, hoc non est de nostra regia voluntate: quia nos eosdem iusticia ipsorum exigente in pacifica possessione eorum volumus contra omnes conseruare et defensare. Datum Bude. Dominica>. proxima post Festum omnium Sanctorum. Anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo." Ex originali Cyinelii Episcopatus Quinque-Ecclesien.