Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
presencium per tenorem; quod nos pure et simpliciter confitemur, habuisse et recepisse pro fossatis et muris nostre ciuitatis faciendis quemdam locum ad Praeposituram Posoniensem pertinentem, situm et positum iuxta Ecclesiam S. Saluatoris, in quo muri etfossata nostre ciuitatis predicte facta ad presens existunt, nec dicto Preposito hactenus pro dicto loco aliquam recompensacionem fecisse; Vnde nos ad instantiam et peticionem Venerabilis viri Domini Philippi, Decretorum Doctoris, Prepositi Posoniensis recognoscentes iusticiam dicti Prepositi, et nolentes eum vel successores eius in hoc facto aliquatenus defraudare, decommuni voluntate, beneplacito et assensu in concambium et recompensacionem dicti loci, et pro honore Ecclesie S. Saluatoris, quam in hoc etiam, si alias non teneremur, dotare intendimus, damus et tradimus perpetuo et irreuocabiliter predicto Preposito pro se, et suisque successoribus recipienti, aream, coniunctam domui Prepositali, in qua dictus Prepositus habitat in praesenti, ad nos pertinentem. Cuius quidem aree commetales sunt ex vna parte domus Praepositalis, cui iungitur ipsa area, ex alia parte domus Domini Iacobi Plebani Posoniensis, cui etiam iungitur; ex alia vero parte Ecclesia S. Saluatoris, a qua predicta area quadam media via publica separatur; dantes eidem Preposito plenam et liberam potestatem et licentiam ingrediendi et recipiendi ipsius aree corporalem possessionem et tenutam, auctoritate sua, sine cuiusquam requisitione et deinceps prope se et suis successoribus retinendi, ac faciendi in ea, et de ea, quidquid sibi placuerit. Proniittentes ego Herdo, nomine Vniuersitatis Posoniensis de voluntate lurato-