Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 1. (Budae, 1832.)
videntes, ipsum proeuratorium esse legitimum , verum et sufficiens, eosdem procuratores dicimus audiendos, et dictis ipsorum fidem habendam, qui vice et nomine memoratae nobilis Dominae, relictae Omodaei Palatini, et filiorum suorum antedictorum, ac nobilium praedictorum sunt confessi; quod inter dominum Regem, et Ciues de r Cassa , ex vna parte, et inter ipsam Dominam , relictam Omodaei Palatini, ac filios suos memoratos, et nobiles ad eos spectantes , seu de iila societate existentes, superius nominatos, ex altera; propter bonum pacis, mediantibus Yen. PP. et DD. Thoma, D. gr. Archiep. Strigon. eiusdemque loci Comite perpetuo, et Episcopo Vesprimiensi, Aulae Dominae Reginae Canccllario, -— per D. Regem ad hoc specialiter deputatis, talis compositio fuisset ordinata: quod eadem Domina, relicta Omodaei pal. bon. mem. Magistri loannes, Nicolaus , Dauid etLadisIaus, filii eiusdem, suo et Omodaei ac Domjnici, fratrum suorum , nominp assumsissent et se obligassent, cum nobilibus praenotatis , iudicem , iuratos et assessores, Ciues de Cassa, super morte Omodaei Palatini, bonae mernoriae, qui casu ibidem in tumultu dicitur esse interemtus , et aliorum, qui cum eodem tumultu sunt interemti, et captiuatione et impeditione Ioannis et Dauid, Magistrorum dictorum, et aliorum Nobilium personarum vtriusque sexus, ac ablatione equorum et ajiarum rerum, quae res in compositione pro damnis datis eisdem ciuibus cesserunt; nunquam iinpetere in iudicio, vel perturbare ante iudicium aut inquietare quoquo modo, palam vel occulte per se, per amicos, per familiares vel per cognatos, aut quosuis demum