Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

versalem Ecclesiam in funclamenti ipsius soliditate constituens, necessitatem sollicitudinis quam habe­mus cum his, qui Nobis collegii caritate iuncti sunt, sociamus. Annuentes igitur petitionibus carissimi filii et fratris nostri Gerardi, quem nostris, tan­quam Beati Petri, manibus Ragusiae ciuitati Archi­episcopum per Dei gratiam consecrauimus, et ad exemplar Praedecessorum nostrorum eandemEccle­siam priuilegii nostri pagina communiuimus, statu­entes, yt omnes Parochiae, quas praeleritis tempo­ribus possedisse cognoscitur, eidem Archiepiscopo quiete in futurum et integre conseruentur. Insuper ad confirmationem priuilegiorum vicem nostram ei commisimus in eisdem tantum Episcopatibus, qui in priuilegiis suis leguntur, videlicet in regno Za­colmi et Regno Seruiliae, Tribuniaeque regno , ci­uitate quoque Catharinensi, seu Rosae, Buduanensi, Avarorum, Vlcinatensi Liciniatensi, Scodriensi, Dri­uastensi et Pollatensi, cum Abbatiis, Ecclesiis et Parochiis earum, cui in his, quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, vt dilectio vestra pareat, ad­monemus. Non enim tam illi obtemperabitis quam nobis, qui hoc illi pro nostra sollicitudine per illam provinciam cognoscimus comisisse. Ad Synodum quicunque euocatus fuerit, occurrat, nec congre­gationi se deneget, in qua ad Deum pertinentes causas nouerit esse tractandas. Quidquid causarum, vtassolet, inter consacerdotes evenerit, eius, cui vicem nostram commisimus, examini reseruetur, vt illo sub timore Dei Praesule omnis ambiguitas finiatur. Nihil in eius aut nostram contra haec, quae constituimus, praesummatur iniuriam, eius uobis relatione, si quid referendum fuerit , innotescat. Ita enim vos ad illius ius pertinere volumus, vt ad

Next

/
Thumbnails
Contents