Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
confirmetur; et per eiusdem tutelam et protectionem diffusae per vrbem ecclesiae muniantur. Ea propter Frater in Christo charissime Geralde, quem nostris, tamquam B. Petri, manibus in Ragusiae Civitatis Archiepiscopum per Dei gratiam consecrauimus; Nos, qui licet indigni B. Petri locum obtinere conspicimur, petitioni tuae clementer annuimus, et ad exemplar praedecessorum nostrorum sanct. memoriae, Zachariae, Benedicti et Paschalis, sanctam Ragusaeorum Ecclesiam praesentis priuilegii pagina communimus. Statuimus enim, vt Parochiae omnes, quas Ecclesia eadem praeteritis temporibus possedisse dignoscitur, tibi tuisque successoribus iunctae in futurum et integi ae conseruentur, videlicet Zachulmiae regnum et regnum Seruuliae, Tribunieque regnum, civitas quoque Catharinensis seu Rosae, Butuanensis, A v v a r o r u m, Vlcinatensis , Scodriensis, Driuastensis, Polatensis, cum Abbatiis , Ecclesiis et Parochiis earum. Pallii vero vsum ex Apostolicae Sedis liberalitate tibi concedimus infra Ecclesiam tantum illis diebus, qui perantiquis Ecclesiae nostrae priuilegiis distinguuntur, consecrationem tamen successorum tuorum nobis^ nostrisque successoribus reseruantes in perpetuum. Porro decimae, possessiones, praedia seu cetera bona, quae in praesenti ad eandem Ecclesiam pertinent, in ecclesiis, in villis, in colonis, seu colonabus, in agris, vel aquis, vel aliis rebus dioecesanae seu proprietariae dispositionis et omnia qnae in futurum liberalitate Principum vel oblatione fidelium iuste poteris adipisci, firma vobis semper et illibata permaneant. Decernimus ergo, vt nulli hominum liceat eandem Ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas reti-