Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

aliis etiam ecclesiasticis causis, quae inter vos cor­rigendae sunt, eamdem, quam praesentiae nostrae deberetis, obedientiam et favorem exhibeatis. Quod si peccatis impedientibus, causa apud vos examinari et definiri non possit, volumus, ut utrumque, vide­licet captiuum Episcopum, et eum , quem irregula­riter elegistis, in nostram praesentiam conducatis; quatenus, adiuuante Deo, quod iustum fuerit, in­de iudicare, et auctorabiliter staluere valeamus' alioquin, si nostraimmo apostolica mandata etprae­cepta contempseritis, a liminibus Ecclesiae et omni Christiana communione vos apostolica auctoritate pellendos et sequestrandos esse sciatis. Data Romae decimo tertio Kalendas Aprilis Indictione XII." Id est anno 1074. Ex originali. Apud Farlatum 1. c- fol. 55. Fuit hic pro­pter multas offensas in carceres coniectus, Archiepiscopus Vitalis II. XXXVIII. Idern Gregorius Petro neoelecto Arclii-Episcopo Ragusino pallium mittit. Anno 1076. Gregorius Episcopus, Servus Servorum Dei, Dileclo in Christo Filio, Petro Sanctae Epidauri­tanae sedis ex civitate Labusidi, in regno Zachulmi et Sorbuli et Tribuniae, vel civitatis Carerae et Antibari, seu Ulcinii, et Drivastii, Polati, atque Scodri , cum Ecclesiis et Parochiis eorum. Si Pa­stores (de verbo ad verbum utsupra ad annum 1023). Scriptum per manum Joannis Scupturarii nostri Pa­latii. Datum XII. Kal. Junii per manum Petri Dia­coni Bibliothecarii, et Cancellarii S. Apostolicae Sedis Anno Domini Gregorii VII. Papae IV. Indictio­ne quarta decima." Id est 1076.

Next

/
Thumbnails
Contents