Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

minantur. Sylva autem, quam ibi Rex habebat, cir­cumquaque campis sibi iacentibus, et cum quali­bet ad praefatam pertinet Ecclesiam, exceptis his, quae praenotata videntur. < f E restatutoriis Dionysii Palatini de anno 1274. a Rege Ludovico confirmatis Anno 1365. atque Sigismundi Adiu­dicatoriis Anno 1417. emanatis. XXX. Salamon R. H. Ecclesiam Quinqueecclesiensem dotat. A. 1058. Dominus Michael Plebanus de Szasz pro Domino Valentino Cardinale, cum procuratoriis litteris eius­dem, in Comitis Johannis de Paszto Curiae Regiae Judicis exurgendo praesentiam, particulam terrae per Fratres Heremitas S. Ladislai de prope Gyula, recaptivatam , reambulatam, imo etiam ipsum clau­strum S. Regis Ladislai, intra metas dicti Domini Cardinalis, et suae Ecclesiae Quinqueecclesien. T. T. vocatarum, esse et adiacere, referens, tam in hu­iusmodi declarationem, aut pro praemissis per ipsum Dominum Cardinalem exhiberi assumptis, litterali­bus instrumentis , quasdam Litteras quondam C a­nonici Stephani, Vice Judicis Curiae Domini Regis, Adiudicatorias Budae septimo die quindenarum Festi Nativilatis B. Johannis Baptistae in annoDomini MCCC. privilegialiter exaratas, con­tinentes in se seriem et continentiam cuiusdam privilegii olim Domini Salomonis regis Hunga­riae in Anno Domini MLVIII-o emanati, in prae­sentia dicti Vice Iudicis Curiae Regiae in Iudicio exhibiti, eiusdem Comitis Johannis produxisset in conspectum." Apud I. Koller Hist. Eccl. Quinqueeccles. Tomo III. p. 233.

Next

/
Thumbnails
Contents