Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

tor noster, filius Jwan, nobis et regno nostro, in pluribus expeditionibus seruierit fideliter et ea enarrari nequeant per singula quaedam tamen in medium producimus et inseri volumus per praesentes. Cum graues persecutiones per parentes nostros extra meritum nostrum pateremur, idem nobis reddidit adeo se deuoturn , quod prae ceteris mortis euentibus se ponebat. Etcum Ladislaus Vay­uoda et Jula frater eiusdem venissent cum Cumanis contra nos ad partes Transyluanas, qui tamen inspiran­te diuina gratia, in fugam sunt conuersi, contra in­surgentes nobis cum fauore summae fidelitalis arma pretulit viriliter et potenter Et cum claustra castri Fekete Holm adiissemus, derelinquentibus et deserentibus pluribus Baronibus nostris, et militibus ac omnibus nobilibus regni nostri, paes. (post) non posse resistere nostris persequentibus inimicis, ipse nullo modo nos reliquit, sed pocius adlierens no­stro lateri in ipso castro »n noclurnis et diurnis vi­giliis , et in aliis multis —grata et accepta nobis ser­uitia impendit Praeterea cum contra Lauren­tium filium Kemyn conflictum haberemus ante omnes alios milites nostros se pugne apponens, rectorem vexilli exercitus, illius lancea sua prostrauit ac ipsum Laurentium filium Kemyn, capitaneum dicti exercitus persecutorem et maiorem inimicum nostrum, captum in armis suis et in equo suo ad nos duxit. Demum cum versus Tyciam direxis­semus gressus nostros in conflictu ErneiBani inter alios milites nostros prostratis multis militibus lau­dabdes exeruit militias — — Datum per manus ma­gistri Petri aule nostre Vice-Cancellarii. An­no Domini MCCLXVII." Ei originali membrana in archiuo camerae R- Hnngaricae

Next

/
Thumbnails
Contents