Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
lus vocata ab vna parte; ab altera vero NicoJaura, filium Wenceslai, cognatum eorumdem, taliter inter se concordarunt coram nobis; Idem Nicolaus de propria terra sua Zakalus nuncupata, praedictis cognatis suis, scilicet Huntli Comiti, Alexardro et Elek a parte prolium propter formam pacis, et concordiae, dedit et contulit sufficiens ad tria aratra; et sic omnis liset controuersia estsedata ,inter ipsos. Item vicissim quoque Nicolaus, filius WencesJai, Alexander et Elek , fdii Simonis, iam proposuerunt viua voce, quod quandam possessionem illorum Szaztelek vocatam, cnm Omnibus vtilitatibus suis dedissent, donassent, commisissent, et coram nobiscom miserunt. Comiti Hunth, maiori fatri ipsorum et fdiis suis, ac etiam filiis filiorum suorum pacifice et quiete possidendam, et habendam ea ratione consanguineitatis adiecta, quod de omnibus possessionibus ipsorum , in quibus diuisionein fecissent, et ordinassent, eidem Comiti Hunth minores partes, inutiliores et deteriore.' in manus suas dedissent possidere, obligantes se parles vt nec ipsi, nec filii ipsorum, aut etiam filiorum haeredes, in processu temporis ipsam diuisionem, seu ordinationem, in terris Szaztelek , sanctae crucis Zakallus, Runya, et Hamva vocatis, possint resilire, et si quae partium resilierit, tam de ipsis, quam filiis stiis, aut etiam cognatis suis vniuersis, non possint proeedere in car.sam, nisi viginti marcis plene persolutis, et ad omhia praemissa praedicti se, coram nobis comparendo , spontanea obligarunt voluntate. Ut igitur huius rei series inter partes, filios seu haeredes salua, stabilis, et processu temporis irreuocabiliter permaneat, eidem literas nostras con-