Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
sentium inspectoribus declaramus, nos promisisse et promitttere bona fide, quod dominum nostrum, dominum regni Boemie, ducem Austrie, et Styrie, Marchionemque Morauie, ad obseruandum omnia illa, et singula, que in instrumentis inter dominum nostrum antedictum, et dominum regem Vngarie et reginam, ac ipsorum fdios mediantibus religioso viro fratre Ludouico de domo Teutonica, commendatore domorum per Boemiam et nobilibus viris Jarosio , Pragensi purcrauio, et Wolkone marscalco regni Boemie confectis continentur, omni diligentia inducemus. Si vero compositionem predictam per dominum nostrum vel suos contigerit violari, et idem Dominus noster requisitus non emendaret, intra quatuor mensium spatium, et tunc ipsum denunciabimus excommunicationis vinculo innodatum , quiuis nostrum in diecese sua, terras eius ecclesiastico subii-' cientes interdicto, et ad. hoc faciendum quilibet noslrum iurauimus et per virtutem prestiti sacramenti nos obligauimus et obligamus praesentium testimonio Iiterarum, quibus sigilla nostra duximus apponenda, et vt premissa omnia suum sortiantur effecturn/ nemoratus regni Boemie dominus, dux Austrie et Styrie Marchioque Morauie, se et terras suas nostre iurisdictioni subiecit, renunciando priuilegiis omnibus, pro sua persona, vel terris suis omnibus, a sede apostolica indultis , impetratis vel impetrandis, super eo videlicet, quod persona ipsius excommunicari vel terre sue interdici non possint, absque apostolice sedis mandato, vel eius nuncio speciali. Datum Vienne. Anno Domini MCCLXI. pridie Calend. Aprilis." Hormayr — Archiv 4828. p. 480.