Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
r>9 Leodio, et intraverant in regnum Hungariae, et dedit eis rex Hungariae loca ad habitandum, sicut quondam Dominus Reginardus Episcopus Leodiensis Hungaris ad eum transfugientibus ob inopiam et famem, in civitateLeodiensi vicum dedit et assignavit, qui usque hodie vicus Hungarorum appellatur. Quod Aqnenses audientes consuluerunt eis, utadcivitatemLeodiensem declinarent, et huius rei veritatem investigarent. Quod et fecerunt, et gratiose a Leodiensibus recepli sunt, et Dominus Joannes Episcopus his cognitis iussit revolui chronicas et historias antiquas. Quaesitum est et inuentum: Anno MLII. tempore Wazonis Episcopi Leodiensis, illos propter inediam et famem de Leodio exivisse, et a rege Hungariae gratiose receptos fuisse, quibus rex praecepit, ne linguam suam dediscerent aut mutarent; ubi in magnam multitudinem excreverunt et vistulas multas ibi impleverunt, quae vulgariter ibidem Gallica loca vocantur. Super quibus Dominus Leodiensis dedit eis testimoniales ad regem (Proregem) Hungariae Laurentium , et Anthelmum (Ladislaum de Hedervara) episcopum Agriensem, in cuius Dioecesi praedicti Leodienses commorantur Datum anno MCCCXLVII. XV. Iulii. f C Apud Martene Seriptorum Veterum. Tomo IV. p. 1216. Meminit horum etiam Chronicon Zanflies. apud eund. Marteni tomo V. pag. 455. ad annum 1317. Olahus Hungariae. L* I. pag. 91. edit. Vienn. XXVIII. Andreas R. H. nomina Jobagionum equestrium, peditum, Udvornicorum. Artijicum, Vinitorum, Agricolarum, quos cum possessione Gamas Ecclesiae S. Anniani de Tihony donaverat, enumerat, metasque distinguit. Anno 1055. Literarum Domini Andreae regis anno ab Incarnatione DominiMillesimo Ducentesimo undecimo