Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
dicta interuenit discordia, eiusque ssdis nunciis assignare , per ipsos interim retinenda, dummodo dictus Rex Boliemie de liis que ipse tenelsimilem propter hoc assignationem duceret faciendam. Et hec eadem Frater Velascus de ordine Minorum, quem pro huiusmodi negocio in Vngariam olim transmisimus , similiter dixit nobis : super quibus iidem E piscopus et Frater Ecclesie patentes ab ipso Rege liabebant literas et mandatum. Licet igitur te ad ipsius Vngarie partes commisso iu ipso legationis officio pro eodem negocio duxerimus destinandum; quia tamen tunc ista ignorabamus, et quod ipse Rex Vrgarie talem in his gereret voluntatem, nolumus et presentium tibi tenore mandamus , quatenus predicto legationis officio supersedere procures, et si eius praetextu circa premissa forsan in aliquo processisti, processum studeas reuocare. Datum Auagniae III. Idus Julii, Pontificatus nostri anno XI." Indideni epistola 469. CCCE. XXVII. Cumanorum ac Hungarorum in Morauiam irruptionis documentum. A. 1255. Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod nos Bruno Dei gratia Olomucensis Episeopus .Ecclesiam Raykradensem, quae violata erat p e r C u m a n o s et Vngaroset penitus in omni ornatu ecclesiastico spoliata adeo, vt etiam reliquias Sanctorum de altari asportauerint, reconsecrauimus tam cymeterium, quam monasterium, nec non principale altare in die dominica proxima post natiuitatem Do mine nostre S. Marie etc. — Facta autem est haec reconciliatio seureconsecratio anno gralie M.CCL \ Apud Boczek 1. c. p. 106—7. Tom.VlI. Vol. V. 37