Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
piosior haberi dinoscitur numerus hinc et inde. Ne igitur huiusmodi pericula nostri dolorem animi quem iam ex hiis, que contigerunt, ingentem concepimus, si eis prompto non resistatur remedio, exaggerent prouentura , sed vt nostra saltem infra christianitatis viscera gratam sollicitudo pacis quietem recipiat, cuius corpus in suis extremitatibus non absque mentis amaritudine quotidie a paganis conspicimus grauiter impugnari, pro reintegrandas (sic) inier eosdem Reges, discordiarum semota materia, sinceritatis amore, vel saltem ineundis treugis, que solent esse paci preambule, vt per eorum interuentum de compositione postmodum tractalus commodior habeatur, ddectum filium B. Neapolitanum electum, capellanum nostrum, virum dono scientiae preditum , vite integritatis (sic) conspicuum, ac nobis et fratribus nostris merito sue probitatis acceptum, commisso ei legationis officio , vt edificet et plantet, euellat, disperdat, etdissipet, prout secundum datam ei a Deo prudenliam expedire viderit, de consilio eorumdem fratrum digne prouidimus destinandum; spe nobis proposita, quod auctore illo, qui velut pax nostra fecit vtraque vnum et duos in se ipso parietes copulauit, eosdem Reges grato reconcilitaionis sidere ad inuicem vniet, quos inimicus humani generis per sue fraudis commenta nequiter ab inuicem segregauit, Quo circa vniuersitatem vestram rogamus, monemus, et hortamur altente, per apostolica scripta precipiendo mandantes, quatenus ipsum, imo verius nos in ipso recipientes , hilariter et honorifice pertraetantes , salubribus inonitis et mandatis ipsius intendatis, fideliter et obediatis humiliter et deuote, que pro reformalione pacis vel treugarum huiusmodi, seu alias facienda dixerit inuiolabi-