Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

quae Tyrnaviam possedit, fuerint YVenecslao B. U. hae­reditatae. A. R. Pontifice vix fuerint confirmatae, prior enim villa ad Praep. Thurocz, altera ad Ahhatiam Zobor pertinebat. CCCIXXIV. lnnocentius IV. PP. Belam II. H. vt ad pacem et concor­diam cum liege Bohemiae redeat hortatur. A. 1253. Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. II­lustri viro B. Regi Vngarie salutem et apostolicam benedictionem. Si corisiderarent vt expediret guer­rarum discrimina dimicantes, cum liincinde vix aut nunquam nisi animarum pericula, excidia persona­rum et rerum damna reporfent, ab eorum forsan inchoatione vel saltem exercitio absistercnt. Sed quia quosdam plerumque impetus furoris inuoluit, vt eo plus se bellis exercitent, quo magis ipsorum non sine amaritudine detrimenta degustant; oportet nos qui non tam puri hominis quam veri Dei vicem in terris gerimus, partes nostras contra talia interpo­nendo discrimina, remouere scandala, sedare litigia, et reuocare ad concordiam discordantes. Accepimus siquidem veridica relatione multorum, quod inter te , ex vna, et charissimum fdium O. Boemie R.egem, natumque suum P. ducem Auslriae ex altera adeo scintilla discordie suffllante inimico humani generis est succensa, vt quos antea familiaris decorabat di • leclio, et familiaritas confouebat alterna, tempesta­tis exagitet spiritus, et in profundum vorago iur­giorum absorbeat, dum ad non necessaria bella sed perniciosa prorsus insurgitis et ad inuicem dimica­tis. Sicque fit, quod vobis regna vestra predanti­bus et depopulantibus circumpositas regiones , ter­ra remanet habitatoribus proh dolor! desolata. Quia

Next

/
Thumbnails
Contents