Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
paginam inspecturis salutem in saiutis largitore. Nil magis regali munificencie conuenit, quam impensa pietatis obsequia cumulatis beneficiis remunerari, quibus fructus reddantur muneri et ad siinilia ceteri prouocentur. Igitur ad vniversorum notitiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire: Quod nos volentes operibus et regali clementia cunctis beneficia applicare, strenuum virum Dominum Albertinum Maurocenum Ducem , carissimum auunculum nostrum, cuius impensis et studys ab ipso puerili euo vsque ad annos adolescencie propensis educati in Yngariam tandem deuenimus, eo Duce iter nostrum prosequente omnis generis CLim apparatu , etexpensis innumeris, voluntateomnium regni nostri Praelatorum, Procerum, atq. Nobilium, de Venetiis ad nos fecimus euocari. Qui benignitate solita domo sua, proprysque negocys pretermissis in Vngariam nobiscum habitaturus se transtulit, tantoque ab omnibus magnatibus fauore susceptus est, vt ipsum in suum consortium, ius atque priuilegium cum tola posteritate sua reciperent decernentes ipsum Ducem cum omnibus ab eo per reclam viam descendentibus, nostri regni Australis (?) Nobilibus ac Principibus pleno mre , ac si cognacionis principium ab Vngaris habuisset. Nos quoque ipsius Ducis presencianf gratam nobis et vtilem plena cordis aiacritate compleciimur, volentes eum eiusque heredes diutius sue dignitatis et glorie in perpetuuin habere participes. Et quoniam Ducem ipsum vice parentis habuiniLas, et vna afleetu occurrimus parenlaii, speciali priuilegio ipsum Ducem, cum posteris eius masculinis, videlicet j>er masculinam lineam descendentibus, ab eodem, loco nostri fily,quantum ad omne ius, jiossessionis, honoris