Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
defensores, et receptatores eorum iuxta formam in aliis apostolicis literis expressam, quae FF. praedicti ordinis inquisitoribus prauitatis in eisdem locis deputatis, auctoritate apostolica, et in posterum deputandis , non expressis aliquorurn nominibus, super exequendo dicto Inquisitionis officio destinantur, exequi studeant diligenter. Nos enim etc. Dat. apud S. Fetrum III. kal.Maii, Pontificatus nostri anno IV.' 4 Ei Lullario. CCCIiV. Petrus Ep. Transyluanus cum monasterio JB. M. V. dt Klusmonostor possessionem cambiat. In rerum Ecclesiasticarum agendis semper me liora prospiciuntur, et \tiliora attenduntur, ad lioc vt Dei Ecclesia in suo statu permaneat, et in suis bonis sit tranquilla. Pro eo Nos Petrus Episcopus Transyluaniae commodum et vtilitatem nostri, Episcopatus studio solertiori attendentes, vt populi Episcopatus nostri de Klusvar — et aliarum villarum nostrarum circumiacentium commodius et quietius vti valeant, liberius ac Iongius insuis bonis riobis seruire possint, propter hoc diligenti deliberatione praemissa, cum viro religioso Fratre Lazaro, Abbate monasterj Gloriosissimae Yirginis Mariae de Clus contractum permutationis de quibusdam terris inter possessiones nostras iacentibus duximus celebrandum, in quarum terrarum concambium quasdam villas nostras * — villis ct terris Monastery praedicti comtnetaneas, ab alys terris nostris et possessionibus certis metis et terminis separatas, et distinctas, Abbati et per eum Monasterio praedicto damus et assignamus, ac per cartam praesen-