Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
no Domini miMesimo ducentesimo nonagesimo septimo. Pontificatus Domini Papae Bonifacii octaui. Aano tertio." Ex originali. CCCJLI. Andreas R. II. Jacobuni Episcopum et Ecclesiam S. Martini de Scepus, ab onere tercentarum \capeciarum frumenti ad necessitates castri sui soluendarum per omnia absoluit. A. 1297. Andreas Dei gracia Ilungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, vniuersis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesentium notitiam habituris, tenore praesentium volumus peruenire; Quod licet Ccmites et Castellani de Scepus pro tempore constituti, ad vsum et conseruationem castri nostri quingentas capetias de omni genere frugum contra Deum et Justitiam, singulis annis a Praeposito et Ecclesia S. Martini de Scepus recepissent, et nos post adepta regni nostri gubernacula, quia castrum nostrum Scepnsiense victualibus illa vice nonmodicum indigebat, in reconpensationem dictarum quingentarum capeciarum singulis annjs decem marcas finni argenti cum pondere Camerae nostrae de terragio Saxonum de Scepus Praeposito et Ecclesiae beati Martini de Scepus dare et persolui ordinauissemus: tamen quia nos considerantes exactionem diclarum quingentarum capeciarum frugum, ad animae nostrae dispendium cedere in futurum , atque obsequia graciosa et acceptabilia seruitia Venelabilis Patris Jacobi, Dei gracia Episcopi ipsius Ecclesiae S. Martini de Scepus, quibus coram oculis