Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

scriptum contulimus nostro sigillo communitum, Domino N. Praeposito Ecclesiae nostre, Cosma Cu­.stode, Tlioma Cantore, Nicolao Decano existentibus Auno ab Incarnatione Domini MCCXCVII." E membrana originall patente sigillo e zona serieea penden^ te detrito communita. CCCI.. Primum Monialium S. Clarae Asceterium in castro Poson fundatur. A. 1297. Mathaeus miseratione diuina Sanctae Mariae in Porticu Diaconus Cardiualis dilectis in Christo ftlys, Ministro Promnciali fratrum Minorum in Prouincia Ungariae, Custodi Jaurinensi et Guardiano eorum­dem fratrum Castri Posonien, Salutem in Domino. In­telleximus, quod quaedam religiosaemulieres in caslro Posonien. Strigonien. Dioecesis, Domino seruientes, locwm habent aptum \ vt monasterium fiat in eo or­dinis Sanctae Clarae, praesertim cumsuflicientes pro­uentus habeant ad suslentationem conuentus, eius­demque Sanctae Clarae regulam profiteri desiderant, et sub ea virtutum Domino famulari. Propter quod deuote poslulant et inslanter, vt tam ipsae, quam locus, in quo degunt, incorporetur ordini dictae Sanctae. Nos igitur loci, in quo huiusmodi mona­sterium debet construi vel ipsius iam constructi con­ditiones et circumstantias nescientes, de vestra prouidentia, et circumspectione confisi, vobis super hoc et superrebus ad negocium ipsum pertinentibus, quatenus ad nos spectat, committimus, vices nostras, ita tamen, quod ad ea, quae ex huiusmodi nostra commissione duxeritis facienda, Prouincialis Mini­stri ac discretornm Fratrum ConuentusCastri Poson,

Next

/
Thumbnails
Contents