Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
CCCXLIII. Conradus, ftlius Stephani de genere Icur . Ecclesiani S- La~ dislai de prope Gyula pro Eremitis S. Pauli nova donatione dotat, A. 1295. Frater Ladislaus pro religiosis viris, fratribus Heremitis, eum procuratoriis literis eorumdem iu Comitis Joannis de Patsztlio, pridem Judicis curiae regiae, accedendo praesentiam volens, praedictae terrae particulam, I. inter metas terrae claustri S. Ladislai prope Gyula adiacere,et ad idem claustrum pertinere debere, comprobare, quasdam literas Nicolai Praepositi etCapituli in An. Dom. MCCXCV. priuilegialiter emanatas eidem Comiti Johannipraesentauit, in quibus extitisset: Quod nobilis Vir magister Conradus, filius Stephani de genere Icur, in praesentia eorumdemPraepositi et Capituli personaliter constitutus, transitoria aeternis, ct terrena coelestibus cupiens permutare, de possessione sua , de terris suis, in Coinitatu de Barania existentibus, quamdam particulam, seu quamdam portionem Terrae T. inter ipsas villas T. T* T. vocatas, in ambitu vero. seu circuitu Ecelesiae Beatissimi Ladislai Regis, quam ipse fundasset, et construxisset, ex lapidibus, sitam et situatam ac adiacentem , cum sessionibus , terris arabilibus. foenetis , pratis et syluis, vineis et cum caeteris alys omnibus vtilitatibus suis, tunc in fulurum aedificatis et meliorandis, et cum cerlis pertinentys suis quibuslibet, ac circumstantiis vniuersis, certis metis et terminis undique cireumdatam , et vallatam , ob Parentum et Progenitorum suonmi, ac suorum populorum , posteritatumque, suorum remissionem peccaminum dedisset, contulisset, et tradidisset praedi-