Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
mento omnis humane persone locum prefatum possideant. Quicunque autem causa invidie eis impedimentum fecerit, Dei Omnipotentis et Virginis Marie, et Principum Apostolorum Petri et Pauli, atque omniumSanctorum malediccionem habeant. Datum mense Iul. Indictione prescripta. 4 < Ex. Originali Farlatus I. c. fol. 45. Fuit Latonistus filius Selimgradi Zaclilumiensis Dynastae ; icto cum Graecis foedere partem Serbliae maritimae sibi vindicavit, ideo Serbliae quoque Ypato et Strategus scriptus. XXIV. Gabriel, Episcopus Zacliulmiae, donationem loci Babina Palla, cum Ecclesia S. Pancratii confirmat. Anno circ. 1044. -j-. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Episcopus Gabriel Zachlumiae una cum Iudice Miroslavo et Bano Ratimiro, et Stralymir et Procurator Craimir, una cum omnibus Zachulmie Nobilibus. Yenit ad nos Abbas Vitalis de Monasterio S. Benedicti Lacramone querere locum Insula, que vocatur Meleta, et dedimus ei locum totum Babine Palle, in quo est Ecclesia S. Pancratii tali nomine, ut si aliquis Zachulmie homo irritare hoc factum voluerit, vel contrarium fecerit, sit omnibus Zachulmie inimicus hominibus. Insuper maledictus sit a Deo, atque a duodecim Apostolis, nec non a Sancta Maria Matre Domini, et ab omnibus Sanctis. Et ego Presbiter Milogaii S. Michaelis iussu eorum scripsi." lbid. I. c. Donationem hanc confirmarunt etiam , Graneus cum omnibus Juppanis, anno incerto; ac Radoslavus Rex Serbliae consilio Branislavo anno 1074. ibidem foi. 40.