Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nostro, Venerabili Patre Andrea, Dei gracia Kpiscopo Agriensi exislentibus. • E transumjrU» eiufdem Capituli anno 13l 3 einanato V- infr. CCCXXXIV. Andreas li. II. possessiones cuiusuis conditionis hominum conscribi iubet, et auridatores auget. A. 1294. ISos B.ildus Comes Scepusiensis memorie commendantes significamus presencium per lenorem : quod cum Dominus Bex possessiones et terras cu, iuslibet condicionis liominum in districtu Scepusiensi existen. nobis scire et mensurare precepi-sset, quis eorum, quo titulo sua Jura possideret nositaque preceptum Domini Regis adimplere cupientes, vt debemus et tenemur, inter cetera ad terram Pauli de S. Ladislao accessimus, qui quidem Paulus ad nostram accedens presenciam, petens cum in>tancia, vt ipsam terram ad solucionem auri ordinaremus. Nos vero considerantes iustas petiones eiusdem Pauli ordinauimus cum eodem, vt de ipsa terra idem Paulus tria pondera auri grauis ponderis, annuatim in festo S. Martini Comiti de Scepus soluere tenealur, in alys autem debitis, collectis, et exactionibus erit expeditus; gaudens eadem libertate, qua ceteri auridatores in Scepus ordinati gratulantur. Mete enim ipsius terre hoc ordine distinguuntur: prima meta incipit a parte meridionali, in vna semita; vbi pratum Saxonum de Sancto Ladislao, et pratum terrae Martini ad inuicem coniunguntur, et in eadem semita tendens, cadit ad magnam viam , qua itur versus villam Pyuk, et in eadem magna via vadit in tantum , donec peruenit ad illum locum, vbi terra Martini et terra Chanta ad inuicem coniunguntur,