Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
animarum curam committens eidem, vt eorum saiuti, pro qua suam humiliauit altitudinem, intenderet vi^ilanter, tradendo sibi claues regni coelorum, perquas ipsisuique successores potestatem aperiendi eiusdem regni ianuam obtinerent. Vnde nos praedicti Yicarii, disponente Domino, licet immeriii, successores eflecti, super omnia, quae nobis ex iniuncto incumbunt officio, ad tuam, aliorumque salutem , nostrae intentionis dirigimus aciem. ad hanc praecipue mentis nostrae destinamus affectum, circa ea diiigenti studio et studiosa ddgentia sedulo vigi[amus , vt deuiantes in viam veritatis adducere, omnesque lucrifacere Deo, sua nobis cooperante gratia, valeamus. Verum quia nemo peruenire valet ad viam veritatis eiusdem, nisi per fidemcatholicam, a Deo et Sanctis Apostolis traditam , quam sancta romana ecclesia profitctur et seruat; Magnitudinem tuam monemus et deposcimus , et hortamur in Domino Je.su Christo, quatenus pie considerans, quod vna est fides, extra quam nullus omnino saluatur , et sine qua Deo impossibiie est placere, ad ipsius venias fidei vnitatem , eamque fideliter teneas , et obserues, nihilominus populum, tuae ditioni Regis aeterni potestate subiectum, ad eandem vnitatem reducas , et in illius obseruatione tuo exemplo laudabil» et piis exhortationibus studeas conseruare ; ita quod ex iioc a Patre luminum aeterni consequaris lurninis claritatem Ceterum quia humana renitente natura, vno eodemque tempore diuersis locis personaliter adesse nequimus , ne ullatenus negligentiae relinquamus absentes, ad eos viros prouidos et discretos transmittimus vice nostra, ipsorum ministeriocirca iilos apostolicae seruitutis, debitum exoluentes, propter quod viros electos de Fratrum mi-