Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

uendo obmitterent, vel primo soluto seeundum ne­gligerent, autduobus solutis tertium praetermitterent, ipsa terra ad possessionem Comitis Hicolphi redire deberet, et totum quod dedissent, foret irritum et inane. Si autem nihil obmisso de contingentibus totam pecuniam soluerint in temporibus supradictis, extunc Comes Ricolphus omniiuri, quod in terrailla habebat, et actioni renuncians coram capitulo et te­stibus fide dignis, in tertia solutione eisdem Michaeli et fratri suo Andree omnia instrumenta, quae su­per terra illa habiiit, resignabit. Et quo praescripta robur testimonii valeant obtinere, praesentes literas sepedictis Michaeli et fratri suo dedimus sigilli no­stri rkaractere insignitas. Datum apud S. Martinum in octauis ipsiu^. Anno Domini Mdlesimo ducente­simo octuagesimo quarto." E transumpto Capituli Scepus. vt infra A. 1285« CCXCI. Capitulum Agriense literas compositionales fuga Tartarorum in aquam mersas pro Marco de Zolok in paribus elar­gitur. A. 1284. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecluris Capitulum Ec­clesie Agriensis salutem in oinnium Saluatore! Ad vniuersorum notitiam tenore presencium volumus peruenire. QuodMark, filius Mortunus de Zolouk ad nostram personaliter accedens presenciam pro­posuit. uiua voce: Quod par priuilegy nostri super diuisione terre suae hereditarie Zolouk nominate, confectum, quod penes se habuit,'in fugaCu­manorum personaliter in aquam submersum, es­sct corruptum ; quod eciam nobis praesenlauit, pe-

Next

/
Thumbnails
Contents